Liber Deuteronomii*

Caput 1: Versus 11

Dominus Deus patrum vestrorum addat,etc. Docet doctores de profectu subditorum gaudere, gratias agere et semper meliora optare.Ad hunc numerum,etc. Diffinitum apud Deum.Novit qui sunt ejus qui numerat multitudinem stellarumII Tim. 2..RAB.Vide quam observandum sit quod alibi Scriptura dicit:Fili, ne in multis sint actus tuiEccli. 11.. Verba quoque Jethro consilium dantis considera, ait enim:Audi me, et consilium dabo tibi, et erit Deus tecumExod. 18.. Videtur significari nimis intentum animum actionibus humanis, Deo quodammodo vacuari, quo tanto fit plenior, quanto in superna et aeterna liberius extenditur.
(* Traductions européennes)